True Worship

Commodian, Instructions 11

Commodian · fl. c. 250 AD

The English gives part of this chapter. The full original is below.

You yourselves say Liber the father was certainly twice-born. Born in India from Jupiter and Proserpina first —

Latin

11 LIBER PATER BACCHUS. Liberum patrem certe bis genitum dicitis ipsi. In India natus ex Ioue Proserpina primum Belligerans contra Titanas profuso cruore Expirauit enim sicut ex mortalibus unus. Rursus flato suo redditus in altero uentre. Percipit hoc Semele iterum Iouis altera moecha, Absciso cuius utero prope partu defunctae Tollitur et datur Niso nutriendus alumnus. Ex eo bis natus Dionisius ille uocatur, Religio cuius in uacuo falsa curatur. Bacchantur et illi, qualis nunc ipsi uidentur, Aut pediculones mineruae omnisque scitoris. Conspirant in malo, proludunt fincto furore, Ceteros ut fallant dicturos numen adesse. Huic manifeste rudes homines suille uiuentes Uino permutati, primo quod expresserat ille, Sub ludicro suo honorem illi dedere.

Report a mistake in this passage