Lactantius — Divine Institutes 6.23

Lactantius · Divine Institutes · c. 304–310

Venio nunc ad eam, quæ percipitur ex tactu, voluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. Sed ego non de ornamentis, aut vestibus, sed de solâ libidine dicendum mihi puto; quæ maxime coercenda est, quia maxime nocet. Cure excogitasset Deus duorum sexuum rationero, attribuit iis, ut se invicem appeterent, et conjunctione gauderent. Itaque ardentissimam cupiditatem cunctorum animantium corporibus admiscuit, ut in hos affectus avidissime ruerent, eaque ratione propagari et multiplicari genera possent. Quæ cupiditas et appetentia in homine vehementior et acrior invenitur; vel quia hominum multitudinem voluit esse majorem, vel quoniam virtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis voluptatibus, et abstinentia sui.

Seit ergo adversarius ille noster, quanta sit vis hujus cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt; eamque a recto et bono, ad malum et pravum transfert. Illicita enim desideria immittit, ut aliena contaminent, quibus habere propria sine delicto licet. Objicit quippe oculis irritabiles formas, suggeritque fomenta, et vitiis pabulum subministrat: tum intimis visceribus stimulos omnes conturbat et commovet, et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donee irretitum hominem implicatumque decipiat. Ac ne quis esset, qui pœnarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit; et pudorem infelicium mulierum publicavit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt, quam quas pati necesse est. His obscœnitatibus animas, ad sanctitatem genitas, velut in cœni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam profligavit.

Idem etiam mares maribus admiscuit; et nefandos coitus contra naturam contraque institutum Dei machinatus est: sic imbuit homines, et armavit ad nefas omne. Quid enim potest esse sanctum iis, qui ætatem imbecillam et præsidio indigentem, libidini suæ depopulandam fœdandamque substraverint? Non potest hæc res pro magnitudine sceleris enarrari. Nihil amplius istos appellare possum, quam implos et parricidas, quibus non sufficit sexus a Deo datus, nisi eliare suum profane ac petulanter illudant. Hæc tamen apud illos levia, et quasi honesta sunt. Quid dicam de iis, qui abominandam non libidinem, sod insaniam potius exercent! Piget dicere: sed quid his fore credamus, quos non piget facere? Et tamen dicendum est, quia fit. De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit.

Quibus hoc verbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? Vincit officium linguæ sceleris magnitudo. Cum igitur libido hæc edat opera, et hæc facinora designer, armandi adversus earn virtute maxima sumus. Quisquis affectus illos frænare non potest, cohibeat eos intra præ scriptum legitimi tori, ut et illud, quod avide expetat, consequatur, et tamen in peccatum non incidat. Nam quid sibi homines perditi volunt? Nempe honesta opera voluptas sequitur: si ipsam per se appetunt, justa et legitima frui licet. Quod si aliqua necessitas prohibebit tum vero maxima adhibenda virtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. Nec tanturn alienis, quæ attingere non licet, veriun etiam publicis vulgatisque corporibus abstinendum, Deus præcepit; docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere.

← Marriage and Continence