Two Dissertations · §370 · John Davenant

Cap. IV Arg. 4 Sol: John 6:37 — donation causes coming; elegit in Christo mis-exposed

John 6:37 helps here: Whatever the Father gives me will come to me. The donation marks God's eternal election; coming marks faith produced in human hearts in its time. The giving leads to coming — rests on a false reading of He chose us in Christ.

Latin

Huc faciunt illa Christi verba apud Johannem vi. 37. Quicquid mihi dat Pater, ad me veniet. Donatio haec aeternam Dei electionem designat: Venire, fidem in humanis cordibus suo tempore productam denotat: a donatio innuitur causa antecedanea veniendi, id est, credendi: non autem fides praevisa causa antecedanea donandi, hoc est, eligendi. Quod autem afferunt ad Majoris confirmationem, Deum non posse illum eligere in Christo qui non est in Christo: Illi autem tantum in Christo sunt, qui a Deo considerantur ut Christo inserti per fidem: ergo soli credentes eliguntur: haec argumentatio nititur falsa expositione illorum verborum Apostolicorum, Elegit nos in Christo.

Report a mistake in this passage