Cap. VI Arg. 4: from the difference of divine vocation — Jesuits and Arminians forced to grant it
Fourth argument: from the difference of divine calling — which even Jesuits and Arminians must grant. If God calls some with a peculiar vocation (Paul's vocation according to purpose, Rom. 8:28; Prosper's special vocation; Augustine's vocation that makes a believer, and vocation according to purpose by which God fulfills what he predestined, and hidden grace no hard heart refuses; the Jesuits' congruent and high vocation) — if that calling is of all the elect and of none but the elect, then God clearly predestined them with a will that goes before any foresight of their faith.
Latin
Quarto, disputamus a discrimine vocationis Divinae, quam ipsi Jesuitas atque Arminiani coguntur agnoscere. Sic autem instituitur haec ratio nostra: Si Deus quosdam vocat peculiari quadam vocatione (quam Apostolus, Rom. viii. 28, vocat vocationem secundum propositum; quam Prosper specialem vocationem, De vocat. Gent. 2. 23; Augustinus, vocationem qua fit credens, De Praed. Sanct. cap. 16, et vocationem secundum propositum, qua Deus implet quod praedestinavit, ibid. cap. 17, et gratiam occultam quae a nullo duro corde respuitur, ibid. cap. 8; quam denique ipsi Jesuitae vocationem congruentem et altam indigitant) — si inquam sit talis omnium electorum et non nisi electorum vocatio, tum clarum est Deum eosdem praedestinasse voluntate praevisam illorum fidem antecedente.