Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.24.39 · Julian of Eclanum

Julian excerpt in the intermediary document

You declare a human being guiltless if born from fornication, but not innocent if born from marriage. That…

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

You declare a human being guiltless if born from fornication, but not innocent if born from marriage. That is where your statement leads: a natural good can arise from adultery, while original evil is derived even from marriage.

Latin source witness

Latin

"Definis - inquit - hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse. Huc enim pervenit quod dixisti bonum naturale de adulteriis posse subsistere, malum originale etiam de coniugio trahi". Frustra omnino conatur apud intellegentem lectorem, quae sunt recta pervertere. Absit enim, ut dicamus hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse, sed dicimus hominem, sive de coniugio sive de fornicatione nascatur, bonum aliquid esse propter auctorem naturae Deum, malum aliquid trahere propter originale peccatum. Quod ergo dicimus: "Bonum naturale etiam de adulteriis posse subsistere, malum autem originale etiam de coniugio trahi", non huc pervenit, quo ille conatur adducere, non nasci reum de adulteriis nec innocentem de nuptiis, sed ex utroque reum generatione factum propter originale delictum et utrumque regeneratione absolvendum propter naturae bonum.

Report a mistake in this passage