Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.4.11 · Julian of Eclanum

Intermediary compiler’s heading

Against those who condemn marriage and assign its fruits to the devil (Genesis 4:1).

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Against those who condemn marriage and assign its fruits to the devil (Genesis 4:1).

Latin source witness

Latin

Quae sequuntur ergo, ita praenotavit qui tuae dilectioni chartulam misit: "Contra eos - inquit - qui nuptias damnant, et fructus earum diabolo assignant". Non igitur contra nos, qui neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita praedicatione laudamus; nec earum fructus diabolo adsignamus; fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde generantur, non peccata, cum quibus nascuntur. Nec ideo sunt homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus nuptiarum, sed quia peccatores sunt, ubi est propago vitiorum; diabolus enim culpae auctor est, non naturae.

Report a mistake in this passage