Carnis - inquam - concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generant quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii huius saeculi generant et generantur [n104] . Ex quo itaque sumus adhuc filii huius saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et huius saeculi filii generantur; ex quo sumus filii Dei, interior renovatur de die in diem [n105] . Quamvis et ipse exterior per lavacrum sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur [n106] : sed hoc non solum propter praesentem sanctificationem, sed propter illam spem dictum est, de qua dicitur: Et nos ipsi primitias habentes spiritus ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri [n107] . Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur