Fragments to Turbantius · §6.18.57 · Julian of Eclanum

Reported scriptural interpretation

Augustine reports that Julian interprets the following words differently from him: ‘He forgives all your…

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Augustine reports that Julian interprets the following words differently from him: ‘He forgives all your iniquities; he heals all your illnesses.’ (Psalm 103:3; LXX/Vulgate Psalm 102:3)

Latin source witness

Latin

Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod iam videas quam recte intellegatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum dixisset: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis [n157] ; quod fit utique remissione omnium peccatorum; continuo subiecit: Qui sanat omnes languores tuos [n158] ; ea mala volens intellegi, cum quibus donec sanentur, vel quantum possunt in hac vita magis magisque minuantur, non quiescunt intestina bella sanctorum. Neque enim nullus est languor, quo caro concupiscit adversus spiritum, etiam manente virtute castitatis invicta. Si nullus languor est, non ergo adversus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim concupiscit, ut si potest non certandi, saltem non consentiendi obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, quod nobis resistere sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda. Si alienam dicimus separandam, Manichaeis favemus. Fateamur ergo nostram esse sanandam, ut Manichaeos simul Pelagianosque vitemus.

Report a mistake in this passage