Romans and Galatians: the law demands doing, the gospel asks belief
For Paul, justification from works = by law; from faith = without works.
Law demands perfect doing; gospel sum is confess-and-believe (Rom 10).
Latin
XXXVI. Hanc esse Apostoli mentem, agnoscet facile quisquis attente considerabit quae Paulus hac de re disserit in Epist. ad Rom. & Epist. ad Galatas. Nam Paulo justificari ex operibus simpliciter, justificari ex operibus legis, & justificari per legem, idem sunt. Sicut pro eodem habet justificari ex fide, & justificari sine operibus. Justitia autem legis, secundum Pauli doctrinam, in eo consistit ut quis accurate faciat omnia quae lege jubentur, quemadmodum justus ex fide est ille qui viva fide credit in Christum, quoniam tali sua fides ad justitiam imputatur. Nam opponit sedulo legem, quae fidem non postulat, sed perfectam obedientiam, & dicit, Qui fecerit ea homo, vivet in eis. Item, Execrabilis quisquis non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Verbo fidei sive Evangelio, quod justitiam & salutem gratuito offert, utpote cujus summa haec sit, Si professus fueris ore tuo Dominum Jesum, & credideris in corde tuo quod Deus eum suscitavit ex mortuis, servaberis, Rom. 10. & Gal. 5.