Theological Theses · §1038 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reformed confessions affirm infused renovation

Reformed consensus: God inwardly renews and sanctifies those he receives, infusing new justice imaging Creator and Redeemer.

Polish 1645, Anglican sanctification article, and French Confession all teach living faith with inward vivification and growth in holiness.

Latin

IV. Igitur communi consensu Theologi Reformati & Orthodoxi docent, Deum fideles, quos in gratiam recipit, intus renovare & sanctificare, illisque novam ju-stitiam & sanctitatem infundere, qua Dei creatoris & Redemptoris sui imaginem re-ferant. Qua de re privatorum sententias congerere superfluum foret, & infinitae operae. Sed tamen, ut clarius & certius appareat quam pudenda sit ista calumnia, visum est quaedam proferre publicis Ecclesiarum Reformatorum Confessionibus testata atque ex-posita. Sic ergo habet Confessio Reformatorum ex Polonia publice in Conventu Thoruniensi lecta Ann. 1645. cap. 4. sect. 2. num. 7. Falso accusamur quasi omnem inhaerentem justitiam fidelibus negemus, eosque sola externa justitiae Christi impu-tatione, quae sit sine ulla interna renovatione, justificari statuamus: cum tamen solis poenitentibus, & viva fide in Christum credentibus justitiam imputari, simulque per eandem fidem a Spiritu Sancto corda contrita vivificari, ad ardentem erga Christum charitatem & novae obedientiae studium excitari, a pravis videlicet cupiditatibus mun-dari, atque ita justitiam & sanctitatem vitae novae inchoari, & in dies perfici doceamus. Quibus consona tradit Anglicana Confessio eodem anno publicata, cap. 13. de Sanctificatione, ubi docet illos qui sunt efficaciter vocati realiter & personaliter magis ac magis sanctificari virtute mortis & resurrectionis Christi, totius corporis peccati dominium in ipsis prosterni, eosque magis ac magis in omni salutari gratia roborari, ut studeant verae sanctitati, sine qua nemo videbit Dominum. Similiter Gallica Refor-matorum Confessio, articulo 22. diserte asserit nos per fidem in vitae novitatem rege-nerari, & per eandem fidem accipere gratiam sancte vivendi, & in timore Dei, cum per naturam servi peccati simus.

Report a mistake in this passage