As a good tree bears good fruit, the renewed bear holy works also called righteousness.
Schools call the former habitual, the latter actual justice.
Latin
X. Sicut autem arbor mala fert fructus malos, & arbor bona bonos fructus pro-ducit, ita fideles per Christi gratiam renovati & sanctificati, & justitia jam descripta donati, edunt bona & sancta opera, quae in Scriptura quoque justitiae nomine ve-niunt; ut quum dicit Joannes, Qui facit justitiam justus est sicut ipse justus est, 1 Joh. 3. 7. Et Christus ipse discipulis suis, Dico vobis, quod nisi abundaverit ju-stitia vestra plusquam Scribarum & Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelo-rum, Matth. 5. 20. Et prior illa quidem justitia habitualis, posterior actualis in Scho-lis appellatur.