Theological Theses · §1046 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Scripture names them just before God himself

Because Scripture is God's voice, those it names just from inherent righteousness are truly such before God, not only before men.

Luke 1:6: Zechariah and Elizabeth were just before God.

Latin

XII. Quandoquidem autem Scriptura Dei vox est, ex eo quod fideles a justitia ipsis inhaerente sanctos & justos denominat, certum est illos tales apud Deum cen-seri, & revera sanctos atque justos esse, non solum coram hominibus, & eorum opinione; sed etiam Dei ipsius judicio. Id docet manifeste Lucas, dum de Zacha-ria atque Elizabeth parentibus Joannis Baptistae testatur Ambos illos fuisse justos in conspectu Dei, incedentes in omnibus praeceptis & constitutionibus Domini inculpate, Luc. 1. 6.

Report a mistake in this passage