Titus 3: salvation by mercy, not works of righteousness
The salvation we already share is chiefly freedom from sin's slavery and true holiness—yet Titus 3 denies it is from works of righteousness we did.
It is by mercy through washing of regeneration and Spirit renewal.
Latin
XXI. Et certe pars illa salutis, cujus per Dei gratiam in hac vita sumus participes, prae-cipue consistit in liberatione a servitute peccati, & adeptione verae justitiae & sanctitatis: Et tamen Apostolus salutem illam operibus abrogat, cap. tertio epistolae ad Titum. Quum autem, inquit, benignitas & erga homines amor apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis, & renovationem Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Servatorem nostrum. Ubi opera justitiae quae ipsi fecimus oppo-nit lavacro regenerationis, & renovationi per Spiritum Sanctum: ac salutem nostram (id est, redemptionem a peccato, sive a servitute & sordibus peccati, cum vera justitia & sanctitate conjunctam) tribui non vult operibus illis, ut causae efficienti, sive merito-riae; sed operationi Spiritus nos renovantis atque regenerantis, ut ita res sint oppositae, ex operibus esse & per Spiritus gratiam fieri.