Inchoate does not deny completeness of essence and integrating parts; imperfect does not mean lacking what belongs to true justice.
They distinguish perfection of degrees (denied here) from perfection of essential/integrating parts (affirmed).
Latin
XXVI. Caeterum quum justitiam quae fidelibus inest inchoatam nominant, per id negare nolunt illam completam esse quoad essentiam & partes integrantes. Et similiter, quum imperfectam affirmant, per id non significant aliquid ei deesse, quod necessario pertineat ad veram rationem justitiae & sanctitatis. Imo enim illi concedunt perfectio-nem partium essentialium atque integrantium. Nec putant illam esse justitiam & san-ctitatem, vel mancam & mutilam, vel apparentem & falso sic dictam; sed veram & synceram, suis omnibus membris & partibus constantem: utpote per quam homo toti legi divinae, licet non exacte, conformis reddatur, & quae proinde justitiae & sanctitatis verae totam & integram rationem habeat. Unde est quod in hoc negotio saepe distinguunt inter perfectionem graduum, & perfectionem partium, sive essentia-lium, sive integrantium. Ac priorem eam illi inhaerenti nostrae justitiae convenire pernegant, sed posteriorem illi non deesse fatentur & asserunt.