Theological Theses · §1084 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Dordt British: external and internal preparatories

British at Dort: some external works ordinarily required before regeneration; also internal effects—knowledge of God's will, sense of sin, fear, hope of pardon.

As natural generation has prior dispositions, so spiritual birth follows many antecedent grace-acts.

Latin

L. Quae sint autem illae dispositiones, explicat postea verbis Theologorum Britan-norum qui Synodo Dordracenae interfuerunt. Qui sic loquuntur in judicio suo ad Art. 3. & 4. Sunt quaedam opera externa, ab hominibus ordinarie requisita, priusquam ad statum regenerationis, aut conversionis perducantur, &c. Sunt etiam quaedam ef-fecta interna ad conversionem, sive regenerationem praevia, quae virtute Verbi, Spiri-tusque, in nondum justificatorum cordibus excitantur. Qualia sunt, notitia voluntatis divinae, sensus peccati, timor poenae, cogitatio de liberatione, spes aliqua veniae. Quibus postea subjungunt, Nam sicut in generatione hominis naturali, multae sunt praeviae dispo-sitiones, quae formae inductionem praecedunt, ita & in Spirituali, per multas anteceda-neas gratiae actiones, ad Spiritualem nativitatem pervenitur.

Report a mistake in this passage