Most Romans deny natural or congruous merit of first grace
Most Roman doctors deny such meritorious natural dispositions—Trent: nothing preceding merits justification grace; dispositions are from preventing grace.
Stapleton: not from our powers; not even de congruo; pure moral works do not prepare for Christian justice.
Latin
LVI. Verum ipsi Doctores Ecclesiae Romanae, aut eorum saltem plurimi, nullas ejusmodi dispositiones agnoscere videntur. Quandoquidem profitentur cum Concilio Tridentino, nihil eorum quae praecedunt justificationem, justificationis gratiam pro-mereri; & illas qualescunque dispositiones tribuunt, non naturalibus liberi arbitrii viri-bus, sed auxilio gratiae excitantis & praevenientis. Testis sit unus pro omnibus Tho-mas Stapletonus Anglus, Protestantium hostis infestissimus, & acerrimus justitiae in-haerentis defensor, quique omnium accuratissime doctrinam Pontificiorum de justifi-catione tractavisse videtur. Is enim Prolegomenis in librum quintum de Justificatione, postquam enumeravit varias dispositiones ordinarie ad illam requisitas, juxta Con-cilii Tridentini mentem, inter alia duo monet. Unum est, Non per opera tanquam a nostris viribus profecta, sed tanquam effectus gratiae praevenientis, & adjuvantis, nos disponi ad primam justitiam. Alterum, Non sic disponi nos per ista opera, ut mereamur primam justitiam, ne quidem ex congruo. Et postea adhuc diligenter in-culcat, opera pure moralia, & solius naturae viribus producta, ad justitiam Christia-nam non disponere, neque praeparare; nec ullo modo quicquam, quod ad vitam, aut gloriam Spiritualem pertinet mereri. Ac denique notat ex dispositionibus non con-sequi ipsam justitiam, tanquam ex sua causa effectum. Qua in re plurimos Docto-res Ecclesiae Romanae ipsi adstipulantes hic citare liceret, sed brevitatis causa superse-demus.