Christ's grace frees from due penalty; cross bears curse (Isa 53)
Christ's grace frees serious seekers from sin's due eternal-death obligation.
As our surety he bore cross-penalties—the just for the unjust—and redeemed from the law's curse (Isaiah 53:5-6).
Latin
VI. Utrumque per Christi gratiam tollitur. Et primo quidem certum est Christum eos qui ad ipsum serio confugiunt a poena peccato debita liberare, & in fidelibus ac poenitentibus solvere obligationem illam, qua, propter admissa peccata, aeternae mortis coram Deo rei sunt atque debitores. Quam gratiam Christus nobis meruit atque impetravit, dum, tanquam vas noster atque nostro nomine, poenas dirissimas in cruce pertulit, & pro nobis passus est, justus ipse pro injustis. Quo respectu dicitur peccata nostra pertulisse in corpore suo super lignum. Item nos redemisse de maledicto legis, dum factus est pro nobis maledictum. Juxta quod ab Isaia Propheta praedictum fuerat, Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; & posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Isa. 53. 5, 6.