Grace removes both reatus and macula—else washing language fails
Grace removes sin both as reatus (penalty-obligation) and as macula (soul-infecting foulness).
Mere penalty-relaxation without cleansing would leave us still enslaved, sick, and dead—unable to be called washed or Spirit-walkers.
Latin
XV. Ex quibus omnibus certo & evidenter colligitur peccatum per Christi gratiam in fidelibus tolli, non tantum quoad reatum, seu obligationem ad poenam, sed etiam quoad maculam & pravitatem ipsam, quae animam inficit. Nam si Deus solummodo poenam peccatoribus debitam relaxaret, propter Christi meritum & satisfactionem, peccata vero quibus illam commeruerunt in animis eorum, sicut antea, haerere sineret; non obstaret ista poenae relaxatio, quominus in se peccato infecti, & servitute illius mancipati; vitiis aegri, imo in peccatis mortui, sicut prius manerent: adeoque dici non possent per Christi gratiam a peccatis abluti, mundati, & sanctificati; a servitute peccati liberati, a spiritualibus infirmitatibus sanati; ac denique a morte excitati, ut novam vitam cum Christo inchoent, non ambulantes amplius secundum carnem, sed secundum spiritum.