No one may rightly claim justification without heartfelt renunciation of worldly vices
Reformed doctrine first denies lawful assurance to anyone still clinging to unrepented vice.
Claims of pardon without serious repentance are Satanic security, not gospel mercy.
Latin
III. Primum ergo apud nos certum atque constitutum est neminem legitime & vere statuere posse, se a peccatis suis coram Deo justificatum, seque Deo gratum esse & acceptum ad vitam aeternam, nisi qui ex corde vitiis & cupiditatibus mundanis renuntiaverit, ut juxta quam nos docet gratia Evangelica, sobrie, pie & juste in praesenti saeculo vivat. Ac proinde quicunque in peccatis suis haerent, & indulgent carnis affectibus, quantumlibet fidem Christi profitentur, & assensum aliquem Evangelicae Veritati praebeant, si quacunque ratione in animum suum inducant se apud Deum esse misericordiam consecutos, Deumque sibi in Christo placatum & propitium esse, proculdubio mera est haec fallacia Satanae, & securitas carnalis atque perniciosissima: Nec enim remissio peccatorum promittitur, ac misericordia & gratia divina offertur, nisi illis qui serio resipiscunt, & peccata sua non modo confitentur, sed etiam deserunt. Juxta illud Salomonis, Qui abscondit scelera sua non prosperabitur; qui autem confessus fuerit, & reliquerit ea, misericordiam consequetur.