Theological Theses · §1165 · Louis Le Blanc de Beaulieu

David’s Psalms show saintly confidence of righteousness and eternal life before God

David’s Psalms display confident assurance of righteousness and eternal life before God.

Psalm 17 and 103 especially voice forgiveness, healing, and redemption as present mercies.

Latin

V. Id patet variis exemplis sanctorum tam Veteris quam Novi Testamenti. Nam David de sua in Dei conspectu justitia confidit, & certam vitae aeternae fiduciam prae se fert, dum sic ait Psal. 17. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo, satiabor quum apparuerit Gloria tua. Sive, ut habet veritas Hebraica, Ego in justitia videbo faciem tuam, & similitudine tua satiabor quum evigilavero. Quibus consentanea sunt quae leguntur Psalmo sequenti: Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, & secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, & justitias ejus, ejus non repuli a me. Et ero, sive fui, immaculatus cum eo, & observabo me ab iniquitate mea. Et eandem quoque fiduciam ostendit, dum animae suae ita gratulatur, Psal. 103. Benedic anima mea Domino, & noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam: Qui coronat te in misericordia & miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquila juventus tua.

Report a mistake in this passage