Doubt of grace marks weak faith, yet does not cast one out of the number of true believers
Some doubt of one’s grace is a fault of weak faith, not proof of unbelief.
Certainty scales with the strength of faith.
Latin
XVII. Porro quamvis fideles de propria gratia & remissione peccatorum suorum, sine aliqua culpa dubitare non possint, attamen de vere fidelium numero excludendi non sunt quicunque ea de re non sunt omnino certi. Istud enim argumentum est fidei infirmae atque languidae, non vero fidei nullius. Nam prout fides est major vel minor, firmior vel infirmior: ita quoque certiorem vel minus firmam, eo etiam nos reddit de Dei gratia magis, vel minus certos, nosque de ea magis, vel minus dubitare sinit.