Assurance of already-received pardon presupposes prior faith and arises from sensing that faith
Assurance that pardon is already mine reasons from sensed living faith; it follows faith.
Faith’s formal act constitutes faith; it does not arise from reflecting on faith already there.
Latin
XXII. Adde quod fiducia illa de jam impetrata per Christum reconciliatione, & condonatione peccatorum suorum, praesupponit veram fidem in corde praeexistentem. Nec enim quisquam istud legitime sibi persuadere potest, nisi propriam fidem sentiens atque percipiens, sic apud se ratiocinetur; Quicunque credit in Christum vera fide vivaque, remissa sunt ipsi peccata, & juxta Evangelium justus est apud Deum. Atqui talem fidem sentio atque experior. Ergo mihi sunt remissa peccata, & apud Deum justus propter Christum habeor. Unde manifestum est fiduciam qua ista conclusione exprimitur, esse aliquid fidem sequens ac praesupponens, quodque nascitur ex propriae fidei sensu & consideratione. Sed fidei actus proprius & formalis non praesupponit fidem, sed illam constituit; nec est quiddam oriens ex fidei jam existentis sensu, sed in quo ipsa fidei essentia consistat.