Doubt whether one is in grace is a defect to fight, not a virtue to foster
Roman doctors do not praise lingering doubt about one’s gracious standing.
With Stapleton they treat such hesitation as a defect and temptation to be fought—especially when no unrepented grave sin accuses the conscience.
Latin
XXXI. Nec etiam, quod inde consequens est, inter eos quaeritur, Num dubitatio illa qua quis haesitat & fluctuat, super eo num sit in Dei gratia, & an Deum habeat propitium atque benevolum, sit aliquid in fideli laudandum & fovendum, An vero defectus & tentatio quaedam contra quam ipsi luctandum est, & ex qua modis omnibus niti debet ut se expediat: Istud enim audivimus modo fatentem Stapletonum, nec dissentiunt reliqui Scholae Romanae Theologi, qui facile concedunt fideles esse nimium, ut loquuntur, scrupulosos, si non arguente eos conscientia gravis alicujus peccati, cujus poenitentiam non egerint, de propria gratia dubitent.