Theological Theses · §1270 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Dispute: is venial sin against the law, or only beside it?

Roman doctors split: Bellarmine’s camp sets venial ‘beside’ the law, mortal ‘against’ it.

Vasquez and others keep both venial and mortal as against God’s law.

Latin

XXIV. Quaerunt autem hic Theologi Ecclesiae Romanae, An peccatum veniale sit contra Dei legem, An vero tantum praeter Dei legem. Et quidem sunt inter eos multi, qui existimant peccatum veniale non tam esse contra legem, quam praeter legem. Et in eo constituunt discrimen peccati mortalis & venialis, quod mortale sit contra legem, veniale solum praeter legem. Quae est Bellarmini sententia, lib. 1. de Amiss. Grat. & statu Peccati, cap. 11. in Explicatione quinti Argumenti. Alii vero censent tam veniale, quam mortale peccatum esse contra Dei legem. Quam sententiam tenet Vasquez, Tom. 1. in 1.2. Disput. 143. cap. 3.

Report a mistake in this passage