Another softening: ‘God’s law’ often means only precepts binding under mortal
Some reserve ‘God’s law’ for precepts binding under mortal and needful for salvation—hence venial is not ‘simply’ against that law.
They still admit every sin transgresses law broadly, and venial wars with right reason as law’s imprint.
Latin
XXVI. Alii notant peccatum veniale non dici simpliciter esse contra Dei legem, quia per legem Dei intelliguntur communiter praecepta obligantia sub mortali, & quorum observatio necessaria est ad salutem, juxta illud, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Concedunt tamen aliquo sensu verum esse quod peccatum veniale sit contra legem, quia generatim omne peccatum est praevaricatio legis: ac praeterea quia dubitari non potest, quin peccatum veniale repugnet rectae rationi, quae est quaedam in nobis impressio divinae legis. Ista Petrus a Sancto Joseph, in Idea Theologiae Moralis, lib. 2. cap. 3. Resolutione 5.