Theological Theses · §1274 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez’s camp: venial against lesser precepts, not against those needful to charity

Vasquez’s side: venial is not against salvation-necessary precepts—yet still against some real, lesser precept.

So ‘beside’ the chief law need not mean ‘not against any precept at all.’

Latin

XXVIII. Qui vero docent peccatum veniale esse contra legem, & praeceptum aliquod, non autem solum praeter legem; distinguunt inter praecepta necessaria ad charitatem servandam, & salutem consequendam: & inter praecepta quae ad hoc utilia quidem sunt, sed non necessaria, & quorum violatio non impedit salutem. Et dicunt peccatum veniale non esse, sicut peccatum mortale, contra praeceptum aliquod necessarium ad salutem consequendam, & charitatem servandam, sed praeter illud. Verum propterea negari non debere peccatum veniale esse contra praeceptum aliquod, quod simpliciter praeceptum sit, licet non sit ex praeceptis praecipuis, & necessariis ad salutem. Ut videre est apud Gabr. Vasquez, modo citata Disputatione, cap. 3.

Report a mistake in this passage