Protestants: every sin by nature merits eternal death and God’s wrath
Reformed consent opens Posterior: every sin, even the lightest in our eyes, deserves everlasting death if God deals by strict right.
The Mosaic curse on imperfect law-keeping sets the frame before any talk of lighter and heavier faults.
Latin
I. Theologi Protestantes ante omnia uno consensu constituunt peccatum omne natura sua, mortem aeternam, & Dei odium atque iram mereri; nec ullum esse peccatum, quantumlibet leve hominum judicio videri queat, quod non possit a Deo poena sempiterna puniri, & hominem Dei amore excludere, si Deus cum homine rigide agere velit. Juxta illud legis Mosaicae, Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis hujus.