Theological Theses · §1280 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No sin too great for mercy—except the sin against the Holy Spirit

Faith and repentance open mercy for any atrocity—save the sin against the Spirit.

That sin means deliberate, malicious casting off of known truth; Hebrews 6 says renewal to repentance is impossible.

Latin

III. Vice versa vero docent nullum esse peccatum tam grave & tam atrox, quod veniam a Dei misericordia consequi non possit, mediante peccatoris fide & poenitentia: Excepto solum peccato, quod vocant in Spiritum Sanctum. Quo nomine intelligunt totalem, & ultroneam atque deliberatam, ex destinata malitia, divinae veritatis semel agnitae & gustatae abjectionem. Quod peccatum, nec in hoc, nec in futuro saeculo remittitur: Propterea quod impossibile est, qui in tale peccatum lapsi sunt renovari ad poenitentiam; juxta doctrinam Apostoli Heb. 6.

Report a mistake in this passage