Theological Theses · §1289 · Louis Le Blanc de Beaulieu

British explanation: law’s rigor vs gospel fatherly dealing with infirmities

Law’s rigor makes every sin deadly; yet God does not always so deal with adopted sons.

Sudden lust-motions, flaws in best works, and unplanned daily slips leave no condemnation in Christ—and do not cast off justification.

Latin

XII. Cui Thesi hanc statim subjungunt declarationem & confirmationem. Ex legis quidem rigore quodvis, vel levissimum peccatum est mortiferum, & excludit peccatorem a favore Dei, & regno coelorum. Sed cum filiis cum Christo jam adoptatis Deus non agit semper secundum legis rigorem. Sunt quidem peccata aliqua in quae si filii Dei incidant, & in quibus si perseverent, Deus eos ira sua prosequitur, & a regno coelorum excludendos denuntiat. 1 Cor. 6. 10. Gal. 5. 21. Coloss. 3. 6. de quibus in Thesibus sequentibus dicetur. Sunt autem & alia quaedam peccata, ob quae Deus misericors non solet filios suos, vel ad tempus, lumine vultus sui privare, nec metum condemnationis, aut mortis illis incutere. Hujusmodi sunt subiti & indeliberati rebellis concupiscentiae motus, de quibus conqueritur Apostolus Rom. 7. Item defectus & naevi, qui etiam optimis renatorum operibus adhaerescunt. Denique ea quotidiana humanae infirmitatis delicta, quae committuntur absque certo aliquo proposito ea committendi, & quotidiana remissionis postulatione dimittuntur. De hisce Jacobus 3. 2. In multis offendimus omnes; 1 Joh. 1. 8. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Hisce peccatis non obstantibus recte dixerit quivis fidelium, Nihil condemnationis est iis qui sunt in Christo Jesu. Imo in medio harum calamitatum, cuivis justificato Deus dicit quod Apostolo dixit, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus mea in infirmitate perficitur. Non excidunt a statu justificationis suis infirmitatibus, quarum infirmitate virtus Dei perficitur, quique interim gloriari possint virtute Christi in se habitare, ut eodem loco habetur.

Report a mistake in this passage