Means as sure as the end: elect dying in impenitent vice are not saved
Election’s end travels a fixed road of means; the broad path of impenitent vice never reaches heaven.
Paul’s shipwreck word and David/Peter show: elect dying unrepentant in grave sin would not be saved.
Latin
XVI. Atque huic Thesi haec subditur explicatio: Ex electionis decreto ita ad finem praedestinantur fideles, ut non aliter quam per media a Deo instituta, quasi per viam quandam regiam, ad eundem finem perducantur. Nec minus rata & certa sunt haec Dei decreta de mediis, de modo, ac ordine eventorum, quam de fine ac ipsius eventu. Si quis igitur insistat viam divinae ordinationi contrariam, scilicet latam illam viam immunditiae & impoenitentiae, quae recta ducit ad gehennam, nunquam poterit in coelum ista calleo pervenire. Imo si mors illum oppresserit in hac via errantem, non poterit non ad tartara descendere. Neque fornicarii, neque adulteri, &c. regni Dei haereditatem possidebunt. Frustra ergo sperant qui opinantur electum in talibus flagitiis se volutantem, & ita morientem, vi electionis nihilominus necessario salvandum esse. Nec enim sine poenitentia, & sanctitate nemo videbit Dominum. Sicut ergo certum fuit ex Dei decreto & promissione, illos omnes, qui in eadem cum Paulo navi navigabant, incolumes e naufragio emersuros; & tamen illud Pauli dictum simul certum fuit, Nisi hi manserint in navi, salvi esse non potestis: ita certum fuit, electos Dei servos, Davidem, & Petrum ad regnum coelorum perventuros: & tamen non minus certum, si ille in adulterio & homicidio, hic in abnegatione & perjurio impoenitentes permansissent, quod neuter eorum salvus esse potuisset. Luc. 13. 1 Cor. 6. 9. Heb. 12. 14. Act. 27. 31.