Nicaea II’s constant teaching: Christ’s and the saints’ images are to be adored—and doubters are anathematized
Nicaea II (Rome’s ‘seventh’) steadily teaches that Christ’s and the saints’ images are to be adored and saluted.
Whoever hesitates about that adoration is anathematized.
Latin
IV. Quod spectat secundum Concilium Nicenum, quod in Schola Romana Universale septimum appellatur, constans & manifesta illius doctrina est, adorandas esse Christi & sanctorum imagines. Nam in epistola hujus Concilii ad Constantinum & Irenem circa finem haec verba habentur. His ita se habentibus in confesso & sine ulla dubitatione credimus, acceptam & placitam coram Deo esse venerandarum imaginum depictionem, & earum quae dispensationem Domini Nostri Jesu Christi exprimunt, & Virginis quoque Deiparae intemeratae, quinetiam gloriosorum Angelorum, & omnium Sanctorum, has quoque adorandas & salutandas putamus. Qui vero ita non est animatus, sed circa Venerandarum imaginum adorationem laborat & dubitat, eum anathematizat sancta & veneranda nostra Synodus. Tom. 3. Conc. Edit. Coloniensis Anni 1606. pag. 391. litt. A.