Theological Theses · §1387 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Coster the Jesuit defends kneeling prayer before Christ’s image, adorning images, candles, and carrying statues in processions

Jesuit Coster publicly defends kneeling prayer before Christ’s image, rich adornment, saint-candles, and statue processions as commendable Church custom.

Latin

XVIII. Ista enim passim in tota Ecclesia Romana fiunt, nec diserte & publice improbantur ab ullis, qui in Ecclesia illa authoritate, doctrina & dignitate eminent, ac pro Orthodoxis habentur, sed contra a multis publice probantur, atque defenduntur. Ut, exempli gratia, a Costerio Jesuita in Enchiridio Controversiarum capite de usu & veneratione imaginum. Proinde, inquit, reprehendendi non sunt Christiani qui Christum in sua imagine flexis genibus, apertis capitibus, junctis manibus adorant & precantur, ab eoque misericordiam, auxilium & opem implorant. Neque illi qui imagines vestibus, monilibus, & id genus aliis ornare solent. Nec reprehensione digna, sed commendanda est Christianorum consuetudo, qua cereos, in honorem sanctorum, coram imaginibus accendunt. Denique Ecclesiae consuetudo circumferendi statuas & imagines in supplicationibus antiquo usu comprobata est, & merito commendanda.

Report a mistake in this passage