Theological Theses · §1430 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Suarez closes the Roman locus: true proper latria of Christ's image with Christ—relative toward the image, absolute toward Christ

Suarez closes the Roman locus: one true proper latria-act can terminate on Christ and his image together.

Per se the act aims first at Christ; the image is only co-adored concomitantly—like royal purple with the king—so Councils forbidding creature-latria are not breached.

Toward Christ the act is absolute latria; toward the image, respective latria for God's sake, not the creature's.

Latin

LXI. Denique Franciscus Suarez qui putat imaginem, cum exemplari, adorari posse uno & eodem adorationis actu, tam interno, quam externo, idque non abusive tantum, sed vere & proprie; consequenter etiam docet imaginem Christi, cum Christo ipso adorari posse vere & proprie adoratione latriae, cujus actus, qui sit unus atque indivisibilis, ad prototypum simul & imaginem terminetur. Neque tamen id pugnare putat cum Conciliis Ecclesiae Romanae, quae prohibent latriam deferri imaginibus, ut nec aliis ullis creaturis. Quoniam, quum imago Christi predicto modo adoratur, actus latriae per se primo tendit in Christum, in imaginem vero concomitanter tantum; licet autem creatura, ipsius judicio, non possit per se primo latria adorari, latria tamen coadorari potest: Sicut, inquit, purpura Regis coadoratur honore Regio. Addit eundem illum adorationis actum, quo adoratur Christus, & ipsius imago, esse respectu Christi, latriam absolutam, respectu vero imaginis latriam respectivam; quia honor ille Christo defertur, propter excellentiam quae in ipso est; imagini vero, propter excellentiam Christi, quem repraesentat. Nihil autem repugnare quin creatura latria adoretur, modo latria illa relativa sit, & non absoluta, id est, modo cultus ille creaturae deferatur, propter Deum, & non propter ipsam.

Report a mistake in this passage