Theological Theses · §1438 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Others reject mode two and allow modes one and three—image loved per se as a means for the end

Opposite party: drop mode two’s single total object; keep modes one and three.

Image may be the per-se terminus, yet only because of the exemplar—like loving a means for an end.

Latin

VIII. Contra vero nonnulli sunt qui rejiciunt secundum illum adorandi modum, in quo uno & eodem adorationis actu, exemplar & imago simul, tanquam unum objectum totale adorantur; sed putant imagines posse & debere coli, non tantum primo, verum tertio quoque modo: ita ut adoratio dirigatur ad solam imaginem, tanquam rem per se adoratam; exemplar autem non nisi indirecte respiciat, nempe, ut illud propter quod imago adoratur: quanquam enim imago in se & per se adorari debeat, non tamen illam adorari, nisi propter exemplar: quemadmodum medium per se, & in se amatur, quanquam non nisi propter finem ametur.

Report a mistake in this passage