Theological Theses · §1440 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Roman divisions over how far adoration reaches the image itself

Joint-act camp still splits: Vasquez-style exterior-only toward the image vs interior submission aimed at both.

Many then assign latria/dulia/hyperdulia to Christ’s, saints’, and Mary’s images; others keep image-cult a lower, analogical order.

Latin

X. Rursus qui censent uno & eodem adorationis actu imaginem & exemplar simul posse & debere coli, in eo inter se dissentiunt; quod quidam id solum quod est in adoratione externum, ad imaginem referri & terminari existimant, internum vero cordis motum referendum esse ad solum exemplar: At vero plures alii contendunt imaginem cum exemplari simul adorari posse, non tantum eodem actu adorationis externo, sed etiam eadem interiori mentis subjectione, ut latius expositum fuit thesibus superioribus. In quibus etiam ostensum, cultum qui defertur imagini, juxta multorum sententiam, ejusdem esse generis & rationis cum eo qui defertur exemplari; ita ut imagines Christi latria colendae sint, Sanctorum vero dulia, Beatae autem Mariae Virginis hyperdulia: juxta alios vero cultum qui proprie & per se imaginibus exhibetur alterius esse generis & ordinis inferioris, quam cultum exemplaris ipsius; sed tamen analogice ad eum referri & reduci.

Report a mistake in this passage