Theological Theses · §1480 · Louis Le Blanc de Beaulieu

FINIS: even if the crowd sometimes took signs for gods, the institutors’ relative cult still violates the likeness-ban—so say the primitive Doctors

Institutors of pagan cult knew gold is not God per se—they venerated divinity through it.

Alien-gods precept may catch their false companions; the institutors’ relative cult still violates the prohibition against images—so say the primitive Doctors

Pars altera closes here; next frontier is Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu.

Latin

L. Quicquid ergo esse possit de rudi & stolida plebe, quae forte, inter Ethnicos, simulachra quandoque, tanquam si essent ipsa numina, suspexerit; saltem qui Ethnicam superstitionem instituerant atque tuebantur, Non censebant, ut idem Arnobius loquitur, auri argentique materias esse per se Deos, & religiosa numina, sed ex his Deos colebant, & in iis numen ipsum Venerabantur. Adeoque, licet peccaverint contra Dei mandatum, Non habebis Deos alienos coram me, quando vero Deo, falsos alios adjunxerunt, dici tamen non possunt, in fabricatione & cultu imaginum, transgressi esse interdictum illud de nulla similitudine colenda atque facienda, si tantum per illud vetamur, imagines ut Deos habere & colere; cum nihilominus, non obstantibus istis eorum coloribus & excusationibus quas referunt, prisci Ecclesiae Doctores interdictum istud graviter violasse, ab iis censantur.

Report a mistake in this passage