Dulia answers the mid-rank supernatural grace and glory of the Saints.
Latin
II. Secundo observant tot esse species cultus, sive honoris, quot sunt species excellentiae: quoniam honor, sive cultus debetur personae propter excellentiam. Sed quod ad praesens institutum attinet, tres esse species excellentiae. Prima est excellentia divina & infinita, cui respondet prima species cultus, quae ab Ecclesiae Romanae Theologis Latria dicitur. Secunda est excellentia humana, seu naturalis, quae posita est in humanis virtutibus, dignitatibus, gradibus, &c. Cui respondet secunda species cultus, quae dici potest cultus civilis, & observantia quaedam humana. Tertia est excellentia quaedam media inter divinam & humanam, qualis est gratia & gloria Sanctorum, quae dona sunt supernaturalia; & huic respondet tertia species cultus, quae in Schola Romana Dulia appellatur.