Scholastic ‘adoration’: whole cult, or the special bodily signs (prostration, genuflection) Thomas ranks first among exterior latria acts
Scholastics stretch ‘adoration’ from the whole cult-package to a special exterior act.
Thomas (2a2ae q.84) puts bodily exhibition—prostration, genuflection—first among exterior latria acts.
Strict adoration = outward submission-signs springing from inward affection.
Latin
X. Obiter autem hic notandum apud Doctores Scholasticos adorationis vocem alio adhuc respectu, modo strictiorem, modo vero ampliorem significatum habere. Nam latiore sensu adoratio comprehendit totum cultum qui sive Deo, sive Sanctis exhibendus est, sed quandoque strictius sumitur pro specialibus quibusdam actibus cultus sive Deo, sive Sanctis debiti. Unde est quod Scholastici quandoque inter actus adorationis numerant sacrificium, collationem & susceptionem Sacramentorum, petitionem gratiae & veniae, percussionem pectoris, templorum constructionem, institutionem festorum, vota denique & juramenta: quandoque volunt adorationem esse specialem religionis actum a Sacrificio, ab oratione, voto, juramento, &c. distinctum. Ut videre est apud Thomam Aquinatem in secunda secundae quaestione 84. Ubi adorationi primum locum inter actus exteriores latriae assignat, & adorationis nomine intelligit eam per quam aliquis corpus suum ad Deum venerandum exhibet. Adeoque Adoratio stricto illo sensu sumpta consistit in externis submissionis signis ex interno affectu ei quem colere volumus exhibitis. Qualia signa sunt prostratio corporis, genuflexio, aut aliquid simile.