Theological Theses · §1493 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No sacrifice to Saints—yet Masses ‘of’ Saints offer Christ’s body to God for their honor, merit, and intercession

Rome refuses sacrifice to Saints, yet allows sacrifice to God in their honor.

Masses named for Saints still immolate Christ’s true body to the Father.

Such Masses commemorate the Saint and plead by his merit and intercession.

Latin

XIII. Quanquam autem Doctores Ecclesiae Romanae sacrificium Sanctis offerri nolint, licitum tamen esse putant in honorem Sanctorum sacrificium offerre, non ipsis Sanctis, sed Deo. Adeoque frequens est in Ecclesia Romana Missas celebrare in honorem Sanctorum. Quamvis, ex ipsius Ecclesiae doctrina, Missa sit proprie dictum sacrificium, in quo verum Christi corpus quotidie immolatur & offertur Deo Patri. Unde est quod Missas vocant de nomine Sanctorum, ut quum dicitur Missa Sancti Rochi, Missa Sancti Antonii, &c. Sic autem vocant Missas ubi singularis commemoratio fit alicujus Sancti, & per ejus meritum & intercessionem imploratur Dei auxilium, Deoque solemnes aguntur gratiae pro gloria, isti vel illi Sancto collata.

Report a mistake in this passage