Pontificale consecrates the same altar twice—once as sepulcher, once as altar—with distinct forms
The Pontificale splits consecration: sepulcher-form and altar-form for the same stone.
That public rite is not Bellarmino’s tomb-only permission scheme.
Latin
XXIII. Sed quod maxime notandum est, Alia plane ratione, quam qua statuit Bellarminus, altaria Sanctis dedicari docet Pontificale Romanum, qui liber est publica Pontificum Romanorum authoritate sancitus. Etenim in eo libro separatim habetur consecratio altaris, ut sepulchrum quoddam est; & ejusdem ut altare est. Et quidem ut sepulchrum consecratur his verbis, Consecretur & sanctificetur hoc sepulchrum in nomine Patris, Filii, & Spiritus Sancti. Cum vero ut altare consecratur, alia sunt verba. Pontificale Parisiensis An. 1615. pag. 229.