Theological Theses · §1511 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Those vows still terminate on Saints too—like alms to Christ in the poor; same promise, different end (latria vs dulia)

Even ‘God-in-the-Saints’ vows still land on the Saints—as alms to Christ in the poor land on the poor.

Same true promise, different end: God as first author (latria) vs Saints as mediators (dulia).

Latin

XXXI. Nihilominus pertendit vota illa quae fiunt Deo in Sanctis non terminari ad solum Deum, sed etiam ad ipsos Sanctos, quemadmodum eleemosyna quae datur Christo in paupere, vere datur ipsi pauperi. Ac ut ostendat in eo nullam esse Idololatriam, dicit non eadem ratione votum fieri Sanctis, & Deo. Nam Sanctis quidem aliquid vere & proprie promitti, quemadmodum proprie & vere Deo promittitur: Verum non eodem fine, neque eadem mente aliquid Deo & Sanctis promitti. Nempe quia, quum aliquis Deo quippiam vovet & promittit, id facit in signum gratitudinis erga primum principium omnium bonorum, & in recognitionem beneficii ab ipso, tanquam a primo authore accepti, & proinde illa promissio est cultus Latriae; at Sanctis promittitur aliquid in signum gratitudinis solum erga mediatores, & intercessores, per quos a Deo beneficia accepimus; & proinde illa promissio non est cultus Latriae sed Duliae.

Report a mistake in this passage