Theological Theses · §1513 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Popular Manual of Mary’s sodality: vows honor her as witness and terminate the promise in her

Bellarmino’s terminating Saint-vows are not niche—they sit in popular sodality manuals.

Mary’s Manual: vow to God with Mary as witness and intercessor—and terminate the promise in her.

Latin

XXXIII. Caeterum doctrina illa Bellarmini jam exposita, de votis quae Sanctis nuncupantur, atque ad ipsos terminantur, in Ecclesia Romana communis & popularis est, utpote tradita libris, qui sunt in communi usu plebis Romanae. Sic enim habet liber qui dicitur Manuale sodalitatis Beatae Mariae, Ad haec votis illi nuncupatis honorem tribuimus, non tantum quatenus Deo Vovemus, ex parentis ejus Mariae amore & reverentia, illam quasi testem obligationis, qua nos Deo obstringimus appellantes, ac illius gloriosa ac potenti intercessione statuentes & Sperantes ratam promissionem reddi votumque dependere, sed etiam ipsum votum & promissionem in eam terminantes. cap. 2. part. 3. num. 7.

Report a mistake in this passage