Theological Theses · §1543 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Private doctors pile titles: Viegas, Voragine, Costerus, Salazar, Mendoza—Queen by natural maternal right

Private doctors escalate: prince of all creatures; ruler in heaven, world, and hell; Queen of Queens.

Salazar/Mendoza: proper Queen and Empress by natural maternal right—not metaphor—plus spiritual empire over souls.

Latin

LXIII. Privati vero Doctores certatim conantur istis elogiis aliquid addere, novasque laudes, ac novos titulos excogitant, quibus Beatam Virginem extollant. Sic Viegas in Apocalypsin dicit illam esse principem & dominam omnium creaturarum. Jacobus de Voragine illam in coelo, in mundo, & in inferno dominari. Costerus illam esse Reginarum Reginam, & absolute Reginam appellari tanquam omnium locorum, & omnium creaturarum. Qui sub nomine Anselmi de Beatae Virginis Excellentiis scripsit, Mariam esse Dominam summam, & unicam Dominatricem coeli & terrae. Salazar vero Jesuita Virginem Deiparam vere & proprie, & non per similitudinem Reginam & supernam Imperatricem esse, ex eo quia mater est summi Regis & Imperatoris rerum omnium: non electione aliqua aut privilegio, sed jure ipso naturali. Mendoza similiter hoc Virginis imperium, non esse Metaphoricum sed proprium ac Germanum, ex materna dignitate deductum. Nec solum illam esse Reginam orbis, sed orbis Reges facere. Denique jam dictus Salazar illam esse Reginam ob politicum & civile imperium: Dominam ob directum dominium rerum omnium, & Heram ob potestatem in servos & mancipia. Eamque jure divino spirituale animarum imperium adeptam esse.

Report a mistake in this passage