Theological Theses · §1570 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rambour: religious honor for God alone; civil honor of the heavenly city for Saints and angels

Rambour divides honor into religious honor owed to God alone and civil honor given to creatures.

Civil honor of the earthly city covers reverence, love, and fear even toward people outside the faith.

Civil honor of the heavenly city is how the household of faith is treated, including mutual esteem in Romans 12 and Philippians 2.

Saints and angels receive that second civil honor: charity and fellowship, not servitude, by praise, love, imitation, and the stirring of zeal.

Latin

XIII. Sic mentem suam ea de re explicat Abrahamus Ramburtius. Sciendum est, inquit, duplicem esse honorem. Est religiosus soli Deo debitus: est civilis creaturis adhibitus. Civilis rursus impenditur, vel respectu civitatis mundanae, qui complectitur omnia officia reverentiae, amoris, timoris, qui hominibus debetur etiamsi sint a fide alieni. Sic principes, parentes, senes, sapientes, concives honoramus. Vel civilis dicitur ratione civitatis supernae, quo honore domesticos fidei prosequimur: atque huc pertinet mutua illa qua nos invicem complectimur, Rom. 12. 10. & professio officiosae opinionis quam concipimus de fratribus nostris, Philip. 2. 3. & sollicitudo qua invicem afficiuntur membra. Deinde observantia & reverentia, juxta varias conditiones, excellentiae dotes, atque etiam gloriam eorum, qui civitatem illam supernam constituunt. Atque hoc sensu honoramus Sanctos & Angelos, charitate, ut loquitur Augustinus, non servitute, cultu dilectionis & societatis, quo in hac vita coluntur Sancti Dei, ut supra dictum est. Laudamus eos debito modo, amamus, imitamur quantum possumus, eorundem virtutes praedicamus, ut zelus noster augeatur & incalescat. In Thesauro thesium Sedanensium, tom. 2. Thesibus de cultu Religioso & Idololatrico, th. 16.

Report a mistake in this passage