Drelincourt: memory, thanks for gifts given through her, her faith, her example, and her blessedness
Drelincourt's honor of the Virgin begins with reverent memory, speech, and delight in her praises.
Next the whole heart praises God for grace and benefits given through her.
Her words are believed, her faith is embraced, and the Spirit's lessons through her are followed.
She is an example of believing and of living, her Christian virtues are imitated, and her blessedness is extolled.
Latin
XXXVII. His consimilia sunt quae de honore quem Beatae Virgini exhibemus, docet Carolus Drelincurtius. Honor, inquit, quem ipsi reddimus in pluribus consistit. Primo enim memoriam illius veneramur, de illa cum omni reverentia loquimur, & plurimum ejus laudibus delectamur. Deinde toto corde, & omnibus animae viribus Deum laudamus propter gratiam & beneficia quae per illam nobis exhibuit. Tertio credimus verba quae ex ejus ore exierunt: fidem & religionem illius amplectimur, & conamur sequi documenta quae Spiritus Sanctus per illud gratiae suae organum nobis reliquit. Praeterea ipsam, ut in bene credendi, ita etiam in bene vivendi exemplum proponimus. Illius pietatem, charitatem, zelum, puritatem, humilitatem, patientiam, constantiam, ac in genere omnes virtutes Christianas, quibus in excellenti gradu ditata fuit, nitimur imitari. Denique beatitudinem ac felicitatem illius extollimus. Libello de honore Beatae Virgini Mariae exhibendo, cap. 2.