Theological Theses · §266 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Pascha on Sunday vs fourteenth moon — indifferent rite; Victor vs Irenaeus; Quartodecimans mislabeled heretics

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Bellarmine's Pascha instance — Sunday, not the fourteenth moon, though Scripture is silent — has no more force.

We grant the silence; we deny the stake: the day is indifferent, a church rite, not a salvation hinge.

Second-century Rome and Asia even excommunicated each other over it.

Rome's custom may look wiser, yet both sides sinned in the heat.

Irenaeus rebuked Victor for rupturing charity over a light cause.

Fathers' catalogs list Quartodecimans as heretics, but they often brand as heresy any view they dislike — even on trivial points.

Latin

XXII. Nec majorem vim habet alia instantia, quam affert Bellarminus de Paschate. quod, inquit, credendum est in Novo Testamento celebrandum esse die Dominico non decima quarta Lunae, quocunque die inciderit, licet de eo in sacra Scriptura nihil extet. Fatemur enim quidem in Scriptura nihil de ista re haberi, sed dicimus quoque rem per se indifferentem esse, quae solum ad ritus externos Ecclesiae pertinet, non vero ad ea unde salus pendet. Olim quidem hac de re altero post Christum saeculo, excitata est magna controversia inter Ecclesiam Romanam & Asiaticas Ecclesias, ut propterea sese mutuo excommunicarent. Sed quamvis consuetudo Ecclesiae Romanae, quae tandem ubique obtinuit, rationi magis consentanea videatur, tamen hac in re utrinque peccatum est. Ideoque Irenaeus Episcopus Lugdunensis circa illa tempora graviter reprehendit Victorem Episcopum Romanum, quod tanto ardore de re non magni momenti certaret, & nimium de levi causa charitatis vinculum cum Orientalibus Ecclesiis abrumperet. In catalogis quidem haereticorum, quos patres texuerunt, recensentur Quartodecimani. Sed quicunque catalogos istos diligentius inspiciet, videbit patres illos inter haereses numerare opiniones quascunque ab ipsis improbatas, quamvis de rebus levibus & minime necessariis.

Report a mistake in this passage