Filioque is hard, but can be proved from Scripture — Rome's own arguments against the Greeks
Some also press the Filioque — procession of the Spirit from the Son — as if Scripture cannot show it.
We will not list it among truths that cannot be denied without losing salvation.
We prefer Rome's reading, yet would not damn the Greeks for this alone or break communion over it.
The mystery is hard, but we deny it cannot be proved from Scripture: Spirit of the Son, sent by the Son as by the Father.
Rome herself piles Scripture texts against the Greeks — Lombard, Bessarion, Bellarmine — so she must admit either Scripture proves the Filioque or her anti-Greek case is sophistic.
Latin
XXV. Nonnulli quoque Pontificiorum urgent dogma de processione Spiritus sancti ex Filio, de qua inter Ecclesiam Graecam & Romanam contentio est: Quasi dogma etiam illud ex Scripturis ostendi, & probari nequeat. Sed primo nobis durum valde videtur dogma istud inter ea numerare quae absque salutis jactura negari non possunt. Et quamvis in hac quaestione Ecclesiae Romanae sententiam ut veriorem sequamur, si tamen Ecclesiae Graecae nullum alium errorem haberent, non ideo de salute earum acerum putaremus, neque communionem cum ipsis detrectaremus. Deinde, licet processio illa Spiritus sancti ex Patre & Filio res plane ardua sit, & longe supra captum nostrum, negamus tamen illam ex Scripturis probari non posse. Imo non aliis argumentis illam nobis persuademus, quam quae ex sacra Scriptura duci possunt, ut quod Spiritus sanctus non minus dicitur Spiritus Filii, quam Patris, quod a Filio ut a Patre mittitur, aliaque ejusmodi, quae Theologi nostri ex variis Scripturae locis deducunt & explicant. Quin ipsi Pontificii, dum Graecos dissentientes refellere nituntur, non aliis fere argumentis utuntur quam ex Scriptura ductis, quae plurima congerunt, ut videre est, non tantum apud Petrum Lombardum, sed apud Bessarionem & Bellarminum Cardinales. Ita ut adversarii hic fateri cogantur, vel processionem Spiritus ex Filio per Scripturam probari posse, vel se perperam atque sophistice contra Graecos argumentari.