Scripture is not so dark that necessary doctrine cannot be gathered — pastors help without replacing it
Whatever Scripture's obscurity, necessary faith-and-life doctrine can still be gathered certainly by an attentive, skilled reader.
Clarity is not instant ease without labor — weighing words, context, parallels, and purged affections still matter.
Pastors and teachers rightly go before the flock in private, pulpit, and writing.
God gave them to open Scripture's sense — not to replace Scripture as another divine word.
Latin
XLII. Qualiscunque ergo sit Scripturae obscuritas, negamus illam ita obscuram esse, quin tota doctrina ad fidem & mores necessaria ex ea indubie & certo colligi possit ab attento & perito lectore. Nec enim asserimus Scripturam ita claram esse in omnibus quae sunt ad fidem & salutem alicujus momenti, ut ad scopum ejus assequendum, & doctrinam sacram inde eruendam, nullo sit opus labore, studio & diligentia: sed per se fidelis quisque statim & sine ullo adjumento illam satis intelligere possit. Quamvis enim Scripturae sensus saepe ita in promptu sit, ut probatione non egeat, & ingerat se vel invitis, nonnunquam tamen, ut sensus Scripturae eruatur, & splendeat, verba diligenter ponderanda sunt, praecedentia & sequentia accurate expendenda, & parallela loca conferenda, sepositis praejudiciis, & compositis animi affectibus. Qua in re opus est ut Pastores praeeant plebi curae suae commissae, tam privatis sermonibus, quam publicis concionibus, ac etiam, quum res exigit, editis scriptis diversi generis, in quibus Scripturam explicent & applicent ad varios usus populi Christiani. Ad hoc enim inter alia Deus Ecclesiae dedit Pastores & Doctores, ut Dei verbum in Scriptura contentum exponerent, Scripturae sensum aperirent, & in ejus intelligentiam plebem fidelem quasi manu ducerent.