Rome: major doctrines are only probable from Scripture until tradition locks the sense
Rome lists weighty doctrines drawn from Scripture only 'somehow' — Trinity equality, Filioque, original sin, need of inward grace.
Until tradition seals the sense, they say, the mind cannot rest without doubt.
Heretics (Greeks, Arians, Pelagians) quote Scripture both ways with a show of probability.
So they demand another divine word to end controversy infallibly.
Latin
XLVI. Sed contra istud urgent adversarii, non pauca esse quae sunt ad fidem magni momenti, quae ex Scriptura quidem aliquo modo deducuntur; Sed non ita certo atque evidenter, ut in eo possit animus firmiter acquiescere, ac dubium omne tollatur, donec adhibeatur traditionis authoritas, quae verum Scripturae sacrae sensum confirmet, & extra dubium ponat. Atque in exemplum afferunt doctrinam de aequalitate personarum in divinis, de processione Spiritus a Filio, de peccato originis, & necessitate gratiae alicujus internae, ut aliquis bene operari possit, & ad salutem utiliter. Etenim ista ex Scripturis non satis clare deduci, ut citra traditionis authoritatem haberi possint pro fidei dogmatis, inde probant quod haeretici, ut hodie Graeci, & olim Ariani & Pelagiani, contra ista ex Scripturis istis probabiliter disputant, neque tantum respondent argumentis, quibus articuli illi ex Scriptura sacra confirmantur, sed vicissim ex Scripturis pro sua sententia loca non pauca cum specie objiciunt. Itaque nunquam posse controversias cum hominibus protervis finiri, nisi sit praeter Scripturam aliud Dei verbum quod dogmata ista clarius confirmet, & unde possit verus Scripturae sacrae sensus circa loca controversa peti certo & infallibiliter.