Theological Theses · §296 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rome cites John 16 and John 21: much Jesus said and did went unwritten

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Rome opens with John 16: I still have many things to say — you cannot bear them now.

They add John 21: the world could not hold books of all Jesus did.

Acts 1: forty days of kingdom teaching after the resurrection, yet the Gospels write little of it.

So, they say, much apostolic teaching must live in unwritten tradition.

Latin

II. Primum igitur ut probent multa esse Christi & Apostolorum dogmata, atque instituta quae sacris literis comprehensa non sunt, & tamen apud fideles authoritatem eandem obtinere debent ac illa quae scripta sunt, proferunt verba Christi Joan. 16. ubi discipulos suos alloquens, ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cui loco jungunt ea quae leguntur ultimo cap. ejus Evangelii, Sunt autem & alia multa quae fecit Jesus: quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt, libros. Constat ergo, inquiunt, multa Dominum fecisse & dixisse, quae non sunt scripta. Nam illos libros qui extant una manus capere potest, Joannes autem dicit totum mundum non posse capere libros qui scribendi essent. Et praeterea illa quae promittebat Dominus se dicturum loco citato, dixit haud dubie post resurrectionem suam, ut colligi potest ex Actorum capite primo, ubi testatur Lucas Dominum post resurrectionem per quadraginta dies apparuisse discipulis, & ipsis locutum fuisse de iis quae pertinent ad regnum Dei. At de gestis & verbis Domini post resurrectionem paucissima scripserunt Evangelistae. Non autem est ullo modo credibile Apostolos, qui illa viderant aut audierant, non tradidisse Ecclesiis. Nec enim invidi, aut obliviosi erant, ut nollent, aut non possent ea dicere.

Report a mistake in this passage